ДЕЛОВОЙ - главная     Авторам и читателям    научная книга "Деньги"    Контакты

А  Б  В  Г  Д  Е  Ж  З  И  Й  К  Л  М  Н  О  П  Р  С  Т  У  Ф  Х  Ц  Ч  Ш  Щ  Э  Ю  Я  A-Z

 

Тут выложен учебник Annales Regni Francorum , который написал Эпосы, легенды и сказания.

Данная книга Annales Regni Francorum учебником (справочником).

Книгу-учебник Annales Regni Francorum - Эпосы, легенды и сказания можно читать онлайн или скачать бесплатно тут, на этой странице, без регистрации и без СМС.

Размер архива с книгой Annales Regni Francorum: 54.25 KB

скачать бесплатно книгу: Annales Regni Francorum - Эпосы, легенды и сказания




Annales Regni Francorum

741.
DCCXLI. Carolus maior domus defunctus est.
742.
DCCXLII. Quando Carlomannus et Pippinus maiores domus duxerunt exercitum contra Hunaldum ducem Aquitaniorum et ceperunt castrum, quod vocatur Luccas; et in ipso itinere diviserunt regnum Francorum inter se in loco, qui dicitur Vetus-Pictavis. Eodemque anno Carlomannus Alamanniam vastavit.
743.
DCCXLIII. Tunc Carlomannus et Pippinus contra Odilonem ducem Baiovariorum inierunt pugnam, et Carlomannus per se in Saxoniam ambulabat in eodem anno et coepit castrum, quod dicitur Hoohseoburg, per placitum et Theodericum Saxonem placitando conquisivit.
744.
DCCXLIIII. Iterum Carlomannus et Pippinus perrexerunt in Saxoniam, et captus est Theodericus Saxo alia vice.
745.
DCCXLV. Tunc Carlomannus confessus est Pippino germano suo, quod voluisset seculum relinquere; et in eodem anno nullum fecerunt exercitum, sed praeparaverunt se uterque, Carlomannus ad iter suum et Pippinus, quomodo germanum suum honorifice direxisset cum muneribus.
746.
DCCXLVI. Tunc Carlomannus Romam perrexit ibique se totondit et in Serapte monte monasterium aedificavit in honore sancti Silvestri. Ibique aliquod tempus moram faciens et inde ad sanctum Benedictum in Casinum usque pervenit et ibi monachus effectus est.
747.
DCCXLVII. Grifo fugivit in Saxoniam, et Pippinus iter faciens per Toringam in Saxoniam introivit usque ad fluvium Missaha in loco, qui dicitur Scahaningi; et Grifo collectam fecit una cum Saxonibus supra fluvium Obacro in loco, qui dicitur Orhaim.
748.
DCCXLVIII. Grifo de Saxonia iter peragens fugiendo in Baioariam usque pervenit, ipsum ducatum sibi subiugavit, Hiltrudem cum Tassilone conquisivit. Swidger ad eum venit insolatio supradicti Grifonis. Haec audiens Pippinus iter illuc arripiens cum exercitu suo, supra nominatos totos sibi subiugavit, Grifonem secum adduxit, Lantfridum similiter, Tassilonem in ducatu Baioariorum conlocavit per suum beneficium; Grifonem vero partibus Niustriae misit et dedit ei XII comitatos. Inde iterum Grifo fugiens Wasconiam petiit et ad Waifarium ducem Aquitaniorum pervenit.
749.
DCCXLVIIII. Burghardus Wirzeburgensis episcopus et Folradus capellanus missi fuerunt ad Zachariam papam, interrogando de regibus in Francia, qui illis temporibus non habentes regalem potestatem, si bene fuisset an non. Et Zacharias papa mandavit Pippino, ut melius esset illum regem vocari, qui potestatem haberet, quam illum, qui sine regali potestate manebat; ut non conturbaretur ordo, per auctoritatem apostolicam iussit Pippinum regem fieri.
750.
DCCL. Pippinus secundum morem Francorum electus est ad regem et unctus per manum sanctae memoriae Bonefacii archiepiscopi et elevatus a Francis in regno in Suessionis civitate. Hildericus vero, qui false rex vocabatur, tonsoratus est et in monasterium missus.
753.
DCCLIII. Pippinus rex in Saxonia iter fecit, et Hildegarius episcopus occisus est a Saxonibus in castro, quod dicitur Iuberg; et tamen Pippinus rex victor extitit et pervenit usque ad locum, qui dicitur Rimie. Et dum reversus est de ipso itinere, nuntiatum est ei, quod Grifo, qui in Wasconiam fugitus est, germanus eius, occisus fuisset.
Eodemque anno Stephanus papa venit in Franciam, adiutorium et solatium quaerendo pro iustitiis sancti Petri; similiter et Carlomannus, monachus et germanus supradicti Pippini regis, per iussionem abbatis sui in Franciam venit, quasi ad conturbandam petitionem apostolicam.
754.
DCCLIIII. Supradictus apostolicus Stephanus confirmavit Pippinum unctione sancta in regem et cum eo inunxit duos filios eius, domnum Carolum et Carlomannum, in regibus. Et domnus Bonefacius archiepiscopus in Frisiae nuntians verbum Domini et praedicando martyr Christi effectus est.
755.
DCCLV. Pippinus rex per apostolicam invitationem in Italiam iter peragens, iustitiam beati Petri apostoli quaerendo, Haistolfus Langobardorum rex supradictam iustitiam vetando clusas Langobardorum petiit, obviam Pippino regi et Francis venit. Et inierunt bellum, et Domino auxiliante beatoque Petro apostolo intercedente Pippinus rex cum Francis victor extitit. Eodemque anno Stephanus papa reductus est ad sanctam sedem per missos domni regis Pippini, Folradum et reliquis, qui cum eo erant. Incluso vero Haistulfo rege in Papia civitate, iustitiam sancti Petri pollicitus est faciendi; unde rex Pippinus obsides XL receptos et cum sacramenta firmata *reversus est in Franciam.
Carlomannus autem monachus Vienna civitate remansit una cum Bertradane reginae infirmus, languebat dies multos et obiit in pace.
756.
DCCLVI. Dum prospexisset Pippinus rex, ab Haistulfo Langobardorum rege ea non esse vera, quod antea promiserat de iustitiis sancti Petri, iterum iter peragens in Italiam Papiam obsedit, Haistulfum inclusit, magis magisque de iustitiis sancti Petri confirmavit, ut stabiles permanerent, quod antea promiserat; et insuper Ravennam cum Pentapolim et omni Exarcatu conquisivit et sancto Petro tradidit.
Et dum reversus est Pippinus rex, cupiebat supradictus Haistulfus nefandus rex mentiri, quae antea pollicitus fuerat, obsides dulgere, sacramenta inrumpere. Quodam die venationem fecit et percussus est Dei iudicio, vitam finivit. Et quomodo et qualiter missus est Desiderius rex in regno, postea dicamus.
757.
DCCLVII. Misit Constantinus imperator regi Pippino cum aliis donis organum, qui in Franciam usque pervenit. Et rex Pippinus tenuit placitum suum in Compendio cum Francis; ibique Tassilo venit, dux Baioariorum, in vasatico se commendans per manus, sacramenta iuravit multa et innumerabilia, reliquias sanctorum manus inponens, et fidelitatem promisit regi Pippino et supradictis filiis eius, domno Carolo et Carlomanno, sicut vassus recta mente et firma devotione per iustitiam, sicut vassus dominos suos esse deberet. Sic confirmavit supradictus Tassilo supra corpus sancti Dionisii, Rustici et Eleutherii necnon et sancti Germani seu sancti Martini, ut omnibus diebus vitae eius sic conservaret, sicut sacramentis promiserat; sic et eius homines maiores natu, qui erant cum eo, firmaverunt, sicut dictum est, in locis superius nominatis quam et in aliis multis.
758.
DCCLVIII. Pippinus rex in Saxoniam ibat, et firmitates Saxonum per virtutem introivit in loco, qui dicitur Sitnia, et multae strages factae sunt in populo Saxonum; et tunc polliciti sunt contra Pippinum omnes voluntates eius faciendum et honores in placito suo praesentandum usque in equos CCC per singulos annos. Et inmutavit se numerus annorum in
759.
DCCLVIIII. Natus est Pippino regi filius, cui supradictus rex nomen suum inposuit, ut Pippinus vocaretur sicut et pater eius; qui vixit annos duos et in tertio defunctus est.
Eodem anno celebravit natalem Domini in Longlare et pascha in Iopila. Et mutavit se numerus annorum in
760.
DCCLX. Tunc Pippinus rex, cernens Waifarium ducem Aquitaniorum minime consentire iustitias ecclesiarum partibus, quae erant in Francia, consilium fecit cum Francis, ut iter ageret supradictas iustitias quaerendo in Aquitania.
Et pervenit usque in locum, qui dicitur Tedoad. Et cum haec vidisset Waifarius, misit missos suos, Otbertum et Dadinum, et dedit obsides Adalgarium et Eitherium regi Pippino, ut omnia redderet, quicquid supradictus rex quaerebat in causis ecclesiasticis.
Et celebravit natalem Domini in Carisiaco et pascha. Et inmutavit se numerus annorum in
761.
DCCLXI. Waifarius dux Aquitaniorum, minime cogitans de obsidibus vel de sacramentis suis, quasi in vindictam supra Pippinum regem exercitum misit, qui ad Cavalonum civitatem venerunt. Dum et supranominatus rex synodum suum teneret in villa, quae dicitur Dura, nuntiatum est ei, quod Waifarius in omnibus mentitus est; iterum rex Pippinus illuc cum exercitu iter peragens et eius filius primogenitus nomine Carolus cum eo, et multa castella coepit, quorum nomina sunt Burbonnis, Cantela, Clarmontis. Istas per pugnam coepit et in Alverno alia multa castella coepit per placitum, quae se subdiderunt in eius dominio, et pervenit usque Lemovicas, vastando et desertando supradictam provintiam propter neglegentias Waifarii ducis.
Et celebravit natalem Domini in Carisiaco villa et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in
762.
DCCLXII. Tertio in Aquitania Pippinus rex iter faciens et coepit civitatem Bituricam et castrum, quod dicitur Toarcis.
Et celebravit natalem Domini in Gentiliaco villa et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in
763.
DCCLXIII. Pippinus rex habuit placitum suum in Nivernis et quartum iter faciens in Aquitaniam. Ibique Tassilo dux Baioariorum postposuit sacramenta et omnia, quae promiserat, et per malum ingenium se inde seduxit, omnia benefacta, quae Pippinus rex avunculus eius ei fecit, postposuit; per ingenia fraudulenta se subtrahendo Baioariam petiit et nusquam amplius faciem supradicti regis videre voluit. Rex Pippinus iter peragendo per Aquitaniam usque ad Cadurciam pervenit Aquitaniam vastando et revertendo per Lemovicas in Franciam reversus est. Et facta est hiems valida.
Et tenuit rex Pippinus natalem Domini in villa, quae dicitur Longlar, et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in
764.
DCCLXIIII. Tunc rex Pippinus habuit placitum suum ad Wormatiam et nullum iter aliud fecit, nisi in Francia resedit, causam pertractabat inter Waifarium et Tassilonem.
Et celebravit natalem Domini in Carisiaco villa et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in
765.
DCCLXV. Tunc Pippinus rex placitum suum habuit ad Attiniacum et nullum fecit aliud iter.
Et celebravit natalem Domini in Aquis villa et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in
766.
DCCLXVI. Tunc Pippinus rex perrexit iter faciens in Aquitaniam; et placitum suum habuit in Aurelianis civitate et restauravit Argentomo castro, quod antea Waifarius destruxit. Supradictus Pippinus rex castrum nominatum reaedificavit, ibi Francos misit Aquitaniam continendo, similiter et in Bituricas Francorum scaram conlocavit.
Et celebravit natalem Domini in Salmontiagum villam et pascha in Gentiliaco. Et inmutavit se numerus annorum in
767.
DCCLXVII. Tunc habuit domnus Pippinus rex in supradicta villa synodum magnum inter Romanos et Grecos de sancta Trinitate vel de sanctorum imaginibus.
Et postea perrexit iter peragens partibus Aquitaniae per Narbonam, Tolosam coepit, Albiensem similiter necnon et Gavuldanum; et sanus reversus est in patriam et celebravit pascha in Vienna civitate.
Et in eodem anno in mense Augusto iterum perrexit partibus Aquitaniae, Bituricam usque venit; ibi synodum fecit cum omnibus Francis solito more in campo. Et inde iter peragens usque ad Garonnam pervenit, multas *roccas et speluncas conquisivit, castrum Scoraliam, Torinnam, Petrociam et reversus est Bituricam. Ibique nuntiatum est de obitu Pauli papae, et ibi celebravit natalem Domini. Et inmutavit se numerus annorum in
768.
DCCLXVIII. Domnus Pippinus rex iter faciens et Remistagnum coepit, ad Sanctones civitatem usque pervenit et ibi captam matrem Waifarii et sororem eius et neptas eius usque ad Garonnam. Inde perrexit in loco, qui dicitur Montis; ibi Herowicus veniens cum illa alia sorore Waifarii ducis. Et inde sanus reversus pascha celebravit in castro, qui dicitur Sels.
Iterum iter adsumens cum domna Bertradane regina ad Sanctones civitatem pervenit ibique domna Bertradane regina cum familia dimisit et partibus Petrogorigo perrexit; et interempto Waifario cum triumpho victoriae ad Sanctones reversus est.
Ibique moram faciens aliquod dies aegrotare coepit, partibus Turonorum revertendo perrexit, orationem ad sanctum Martinum fecit, ad sanctum Dionisium usque pervenit ibique diem obiens finivit VIII. Kal. Octobr. Et domnus Carolus et Carlomannus elevati sunt in regnum, domnus Carolus VII. Id. Octobr. in Noviomo civitate, Carlomannus in Suessionis civitate similiter.
Et celebravit praedictus gloriosus domnus Carolus rex natalem Domini in villa, quae dicitur Aquis, et pascha in Rodomo civitate. Et inmutavit se numerus annorum in
769.
DCCLXVIIII. Domnus Carolus gloriosus rex iter peragens partibus Aquitaniae, eo quod Hunaldus voluit rebellare totam Wasconiam etiam et Aquitaniam, et cum paucis Francis auxiliante Domino dissipata iniqua consilia supradicti Hunaldi. Et in ipso itinere iungens se supradictus magnus rex cum germano suo Carlomanno in loco, qui dicitur Duasdives. Inde Carlomannus se revertendo Franciam iter arripiens, domnus Carolus benignissimus rex ivit ad Aequolesinam civitatem, et inde sumpsit plures *Francos cum omni utensilia et praeparamenta eorum et ibat super flumen Dornoniam et aedificavit ibi castrum, qui dicitur Fronciacus. Et inde missos suos mittens post Hunaldum et uxorem eius ad Luponem Wasconem, dum et ibi moram fecisset una cum Francis, adductus est supradictus Hunaldus una cum uxore sua. Et castro praeparato et Hunaldo recepto reversus est in Francia.
Et celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Duria, et pascha in Leodico vico publico. Et inmutavit se numerus annorum in
770.
DCCLXX. Tunc domnus Carolus rex habuit synodum in Warmatiam civitatem, et Carlomannus et Berta regina iungentes se ad Salossa. Et in eodem anno perrexit domna Berta regina per Baioariam partibus Italiae.
Et domnus Carolus rex celebravit natalem Domini in Mogontiam civitatem et pascha in Haristallio. Et inmutavit se numerus annorum in
771.
DCCLXXI. Tunc domnus Carolus rex synodum habuit ad Valentianas. Et eodem anno Carlomannus rex defunctus est in villa, quae dicitur Salmontiacus, prid.
Non. Decembr. Domnus rex Carolus venit ad Corbonacum villam, ibique venientes Wilcharius archiepiscopus et Folradus capellanus cum aliis episcopis ac sacerdotibus, Warinus et Adalhardus comites cum aliis primatibus, qui fuerunt Carlomanni; uxor vero Carlomanni cum aliquibus paucis Francis partibus Italiae perrexerunt.
Et praeclarus ac gloriosus Carolus rex celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Attiniacus et pascha in Haristallio villa. Et inmutavit se numerus annorum in
772.
DCCLXXII. Tunc domnus Carolus mitissimus rex sinodum tenuit ad Warmatiam. Et inde perrexit partibus Saxoniae prima vice, Eresburgum castrum coepit, ad Ermensul usque pervenit et ipsum fanum destruxit et aurum vel argentum, quod ibi repperit, abstulit. Et fuit siccitas magna, ita ut aqua deficeret in supradicto loco, ubi Ermensul stabat; et dum voluit ibi duos aut tres praedictus gloriosus rex stare dies fanum ipsum ad perdestruendum et aquam non haberent, tunc subito divina largiente gratia media die cuncto exercitu quiescente in quodam torrente omnibus hominibus ignorantibus aquae effusae sunt largissimae, ita ut cunctus exercitus sufficienter haberet. Tunc super Wisoram fluvium venit suprascriptus magnus rex et ibi cum Saxonibus placitum habuit et recepit obsides XII et reversus est in Franciam.
Et celebravit natalem Domini in Haristallio et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in
773.
DCCLXXIII. Tunc domnus Carolus rex perrexit ad hiemandum in villa, quae dicitur Theodone-villa. Ibique veniens missus domni Adriani apostolici, nomine Petrus, per mare usque ad Massilia et inde terreno ad domnum Carolum regem usque periungens, invitando scilicet supranominatum gloriosum regem una cum Francis pro Dei servitio et iustitia sancti Petri seu solatio ecclesiae super Desiderium regem et Langobardos; et ideo maritime venit, quia viae clausae fuerunt Romanis a Langobardis. Tunc domnus ac praecelsus Carolus rex consiliavit una cum Francis, quid perageret; et sumpto consilio, ut ita, sicut missus apostolici per verbum domni Adriani apostolici postulavit, ita fieret, tunc synodum suprascriptus gloriosus rex tenuit generaliter cum Francis Ienuam civitatem. Ibique exercitum dividens iam fatus domnus rex, et perrexit ipse per montem Caenisium et misit Bernehardum avunculum suum per montem Iovem cum aliis eius fidelibus. Et tunc ambo exercitus ad clusas se coniungentes, Desiderius ipse obviam domni Caroli regis venit. Tunc domnus Carolus rex una cum Francis castra metatus est ad easdem clusas et mittens scaram suam per montanis. Hoc sentiens Desiderius clusas relinquens, supradictus domnus Carolus rex una cum Francis auxiliante Domino et intercedente beato Petro apostolo sine lesione vel aliquo conturbio clusas apertas Italiam introivit ipse et omnes fideles sui. Et Papiam civitatem usque pervenit et Desiderio incluso ipsam civitatem obsedit.
Ibique domnus Carolus in sua castra natalem Domini celebravit et pascha in Roma. [Et dum propter defensionem sanctae Dei Romanae ecclesiae eodem anno invitante summo pontifice perrexisset, dimissa marca contra Saxones nulla omnino foederatione suscepta. Ipsi vero Saxones exierunt cum magno exercitu super confinia Francorum, pervenerunt usque ad castrum, quod nominatur Buriaburg; attamen ipsi confiniales de hac causa solliciti, cumque hoc cernerent, castello sunt ingressi. Dum igitur ipsa Saxonum gens coepisset seviens domos forinsecus incendia cremare, venerunt ad quandam basilicam in loco, qui dicitur Fricdislar, quam sanctae memoriae Bonefacius novissimus martyr consecravit atque per spiritum prophetiae praedixit, quod nunquam incendio cremaretur. Coeperunt autem idem praefati Saxones cum nimia intentione adversus eandem certare basilicam, quemadmodum eam per quodlibet ingenium igni cremare potuissent. Dum haec igitur agerentur, apparuerunt quibusdam christianis, qui erant in castello, similiter et quibusdam paganis, qui in ipso aderant exercitu, duo iuvenes in albis, qui ipsam basilicam ab igne protegebant; et propterea ibidem non potuerunt neque interius neque exterius ignem accendere nec aliquod dampnum eidem inferre basilicae, sed nutu divinae maiestatis pavore perterriti in fugam conversi sunt, nemine persequente. Inventus est autem postea unus ex isdem Saxonibus mortuus iuxta ipsam basilicam, genibus curvis adclinus supra pedes, habens ignem et ligna in manibus, velut ore flando eandem basilicam igni tradere voluisset.] Et inmutavit se numerus annorum in
774.
DCCLXXIIII. Et revertente domno Carolo rege a Roma, et iterum ad Papiam pervenit, ipsam civitatem coepit et Desiderium regem cum uxore et filia vel cum omni thesauro eius palatii. Ibique venientes omnes Langobardi de cunctis civitatibus Italiae, subdiderunt se in dominio domni gloriosi Caroli regis et Francorum. Adalgisus filius Desiderii regis fuga lapsus mare introiit et Constantinopolim perrexit. Tunc gloriosus domnus Carolus rex, ipsa Italia subiugata et ordinata, custodia Francorum in Papia civitate dimittens cum uxore et reliquis Francis Deo adiuvante cum magno triumpho Franciam reversus est.
Et dum pervenisset in loco, qui dicitur Ingilinhaim, mittens quatuor scaras in Saxoniam: tres pugnam cum Saxonibus inierunt et auxiliante Domino victores extiterunt; quarta vero scara non habuit pugnam, sed cum praeda magna inlesi iterum reversi sunt ad propria.
Et celebravit praefatus gloriosus rex natalem Domini in villa, quae dicitur Carisiacum, similiter et pascha. Et inmutavit se numerus annorum in
775.
DCCLXXV. Tunc pius atque praeclarus domnus Carolus rex habuit synodum in villa, quae dicitur Duria. Et inde iter peragens partibus Saxoniae Sigiburgum castrum coepit, Eresburgum reaedificavit, super Wisoram fluvium venit in loco, qui dicitur Brunisberg. Et ibi praeparabant Saxones bellum, volentes ripam supradicti fluminis defendere; auxiliante Domino et Francis decertantibus fugati sunt Saxones, Franci ambas ripas obtinuerunt, et multi Saxones ibi occisi sunt.
Tunc domnus Carolus rex dividens exercitum suum, sumpsit secum, quos voluit, perrexit usque Obaccrum fluvium. Ibi omnes Austreleudi Saxones venientes cum Hassione et dederunt obsides, iuxta quod placuit, et iuraverunt sacramenta, se fideles esse partibus supradicti domni Caroli regis. Similiter inde revertendo iam dicto mitissimo regi, venerunt Angrarii in pago, qui dicitur Bucki, una cum Brunone et reliquis obtimatibus eorum et dederunt ibi obsides sicut Austrasii.
Et inde revertente praefato rege, invenit aliam partem de suo exercitu super fluvium Wisora continentes ripam, quam iussi fuerant. Saxones cum ipsis pugnam fecerunt in loco, qui dicitur Lidbach, et Franci Deo volente victoriam habuerunt, et plures ex ipsis Saxones occiderunt. Hoc audiente domno Carolo rege, iterum super Saxones cum exercitu irruens et non minorem stragem ex eis fecit et praedam multam conquisivit super Westfalaos; et obsides dederunt sicut et illi alii Saxones. Et tunc obsidibus receptis et praeda multa adsumpta et per ter stragia Saxonum facta supradictus domnus Carolus rex ad propria reversus est auxiliante Domino in Franciam.
Tunc audiens, quod Hrodgaudus Langobardus fraudavit fidem suam et omnia sacramenta rumpens et voluit Italiam rebellare, tunc illis in partibus cum aliquibus Francis domnus Carolus rex iter peragens.
Et celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Scladdistat. Et inmutavit se numerus annorum in
776.
DCCLXXVI. Tunc domnus Carolus rex Italiam ingressus est partibus Foroiulensium pergens.
Hrodgaudus occisus est, et supradictus domnus Carolus rex ad Tarvisium civitatem pascha celebravit, et captas civitates Foroiulem, Tarvisium cum reliquis civitatibus, quae rebellatae fuerant; et disposuit omnes per Francos et iterum cum prosperitate et victoria reversus est in Franciam.
Tunc nuntius veniens, qui dixit Saxones rebellatos et omnes obsides suos dulgtos et sacramenta rupta et Eresburgum castrum per mala ingenia et iniqua placita Francos exinde suadentes exiendo; sic Eresburgum a Francis derelictum, muros et opera destruxerunt. Inde pergentes voluerunt de Sigiburgi similiter facere, auxiliante Domino Francis eis viriliter repugnantibus nihil praevaluerunt. [Dum enim per placita eos, qui in*fra ipsum castrum custodes erant, inludere non potuissent, sicut fecerunt alios, qui in alium castellum fuerant, coeperunt pugnas et machinas praeparare, qualiter per virtutem potuissent illum capere; et Deo volente petrarias, quas praeparaverunt, plus illis damnum fecerunt quam illis, qui infra castrum residebant. Cum enim vidissent, quod eis non proficeret, praeparaverunt etiam clidas ad debellandum per virtutem ipsum castellum. Sed Dei virtus, sicut iustum est, superavit illorum virtutem, et quadam die, cum bellum praeparassent adversus christianos, qui in ipso castro residebant, apparuit manifeste gloria Dei supra domum ecclesiae, quae est infra ipsum castrum, videntibus multis tam aforis quam etiam et deintus, ex quibus multi manent usque adhuc; et dicunt vidisse instar duorum scutorum colore rubeo flammantes et agitantes supra ipsam ecclesiam. Et cum hoc signum vidissent pagani, qui aforis erant, statim confusi sunt et magno timore perterriti coeperunt fugere ad castra, et omnis multitudo eorum in pavore concussi fugam arrepti alii ab aliis se ab invicem interficiebant. Qui enim retro propter pavorem aliquam respiciebant, infigebant se lanceis eorum, qui ante illos fugiebant et in humeris portabant, et alii diversis ictibus inter se sunt perpessi et divina ultione iudicati. Et quantum super eos Dei virtus propter salutem christianorum operata est, nullus narrare potest; attamen quantum illi plus pavore perterriti fuerunt, tanto magis christiani confortati omnipotentem Deum laudaverunt, qui dignatus est suam manifestare potentiam super servos suos.] Et inde fugam arripientes Saxones, persecuti sunt eos Franci interficientes illos usque ad flumen Lippiam, castro salvato; et cum victoria reversi sunt Franci.
Et cum pervenisset domnus Carolus rex Wormatiam, et omnes istas causas audiens, coniunxit synodum ad eandem civitatem. Et ibi placitum publicum tenens, et consilio facto cum Dei adiutorio sub celeritate et nimia festinatione Saxonum caesas seu firmitates subito introivit. Et Saxones perterriti omnes ad locum, ubi Lippia consurgit, venientes ex omni parte et reddiderunt patriam per wadium omnes manibus eorum et spoponderunt se esse christianos et sub dicione domni Caroli regis et Francorum subdiderunt. Et tunc domnus Carolus rex una cum Francis reaedificavit Eresburgum castrum denuo et alium castrum super Lippiam, ibique venientes Saxones una cum uxoribus et infantibus innumerabilis multitudo baptizati sunt et obsides, quantos iamdictus domnus rex eis quaesivit, dederunt. Et perfecta supradicta castella et disposita per Francos scaras resedentes et ipsa custodientes reversus est domnus Carolus rex in Franciam.
Et celebravit natalem Domini in Haristallio et pascha in villa, quae dicitur Niumaga. Et inmutavit se numerus annorum in
777.
DCCLXXVII. Tunc domnus Carolus rex synodum publicum habuit ad Paderbrunnen prima vice. Ibique convenientes omnes Franci, et ex omni parte Saxoniae undique Saxones convenerunt, excepto quod Widochindis rebellis extitit cum paucis aliis: in partibus Nordmanniae confugium fecit una cum sociis suis. Etiam ad eundem placitum venerunt Sarraceni de partibus Hispaniae, hi sunt Ibin al Arabi et filius Deiuzefi, qui et latine Ioseph nominatur, similiter et gener eius. Ibique multitudo Saxonum baptizati sunt et secundum morem illorum omnem ingenuitatem et alodem manibus dulgtum fecerunt, si amplius inmutassent secundum malam consuetudinem eorum, nisi conservarent in omnibus christianitatem vel fidelitatem supradicti domni Caroli regis et filiorum eius vel Francorum.
Et celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Dotciacum, et pascha in Aquitania in villa Cassinogilo. Et inmutavit se numerus annorum in
778.
DCCLXXVIII. Tunc domnus Carolus rex iter peragens partibus Hispaniae per duas vias; una per Pampilonam, per quam ipse supradictus magnus rex perrexit usque Caesaraugustam. Ibique venientes de partibus Burgundiae et Austriae vel Baioariae seu Provinciae et Septimaniae et pars Langobardorum; et coniungentes se ad supradictam civitatem ex utraque parte exercitus. Ibi obsides receptos de Ibin al Arabi et de Abutauro et de multis Sarracenis, Pampilona destructa, Hispani Wascones subiugatos, etiam et Nabarros, reversus in partibus Franciae.
Et cum audissent Saxones, quod domnus Carolus rex et Franci tam longe fuissent partibus Hispaniae, per suasionem supradicti Widochindi vel sociorum eius secundum consuetudinem malam iterum rebellati sunt; et nunciatum est hoc domno regi Carolo ad Autosiodorum civitatem. Tunc praedictus domnus rex mittens scaram Franciscam, ut sub velocitate festinaret ad resistendos supradictos Saxones: sed illi rebelles ad Renum usque Diuciam pervenerunt, tunc praedantes secus Renum et multas malicias facientes, ecclesias Dei incendentes in sanctemonialibus, et quod fastidium generat enumerandi. Et cum subito audientes de reversione domni Caroli regis et de scara eius, quam misit obviam illis, tunc a Saxonibus dimisso Reno, reversi sunt per Logenehi partibus Saxoniae; et scarae Francorum non occurrerunt obviam eis, sed vestigium eorum observantes consecuti sunt eos super fluvium, cuius vocabulum est Adarna in loco, qui dicitur Lihesi. Ibi pugna incepta et valde bene finita, auxiliante Domino Franci victores extiterunt; et multitudo Saxonum ibi occisi sunt et fugientes cum magno contumelio reversi sunt Saxoniam.
Et celebravit supradictus clementissimus rex natalem Domini in villa, quae dicitur Haristallio, et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in
779.
DCCLXXVIIII. Tunc domnus Carolus rex iter peragens partibus Niustriae et pervenit usque in villa, quae dicitur Conpendio, et tunc iterum revertendo partibus Austriae, obtulit se Hildebrandus dux Spolitinus cum multa munera in praesentiam supradicti magni regis in villa, quae vocatur Virciniacum.
Et fuit sinodus in villa nuncupantem Duria, et iter peractus est partibus Saxoniae. Ad Lippeham transitur Renus fluvius, et Saxones voluerunt resistere in loco, qui dicitur Bohholz; auxiliante Domino non praevaluerunt, sed abinde fugientes reliquerunt omnes firmitates eorum.

Эпосы, легенды и сказания - Annales Regni Francorum -> вторая страница книги


Нам хотелось бы, чтобы деловая книга Annales Regni Francorum автора Эпосы, легенды и сказания понравилась бы вам!
Если так окажется, тогда вы можете порекомендовать эту книгу Annales Regni Francorum своим друзьям, установив у себя гиперссылку на эту страницу с произведением: Эпосы, легенды и сказания - Annales Regni Francorum.
Ключевые слова страницы: Annales Regni Francorum; Эпосы, легенды и сказания, скачать, бесплатно, читать, книга, онлайн, ДЕЛОВОЙ

А - П

П - Я